Virginis Memoriae lyrics

Rating: 1.20
Song Details
Artist(s)Saeldes Sanc
Album(s)Thank You For The Tragedy

Laboris remedium
Exsultantis gaudium!
Mitigat exilium
Virginis memoria;

Unicum solaticum
Eius michi gratia.

Nil proponens temere
Diligebam tenere,
Quam sciebam degere
Sub etate tenera [...]

In absentem ardeo,
Venus enim aureo
Nectit cordis laqueo.
Corporis distantia
Merens tamen gaudeo
Absentis presentia

Iam Eteas invaluit,
Iam amorr incaluit,
Iam virgo maturuit,
Iam iam tumescunt ubera,
Iam frustra complacuit,
Nisi fiant cetera!

Ergo iunctis mentibus
Iungamur operibus!
Mellitis amplexibus
Fruamur cum gaudio!

Nil audens exigere
Preter mentis federa.

(Text: Unbekannt, Musik: Hannah Wagner)



All lyrics are property and copyright of their owners.